

Liber Regum Tertius*
Caput 6: Versus 31
Et in ingressu oraculi,etc.[BEDA, ibid., cap. 15.]Unus erat ingressus, sed duobus ostiis claudebatur, etc., usque ad imo omnes electi per arma lucis et pietatis aditum sibi patriae coelestis aperiunt.Duo ostiola de ligno olivarum.[ID., ibid.]Duo sunt ostiola, quia Deum et proximum diligunt angeli et homines sancti, neque januam vitae nisi per geminam dilectionem possunt intrare. Vel quia utriusque populi fidelibus, Judaeis, scilicet, et gentibus eadem vitae janua reseratur.Postesque angulorum.Postes habent angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula coelestis recipit, sed et corporibus immortali gloria praeditis in judicio fores aperit, quinque enim sunt corporis sensus. Vel uterque postis oraculi altus est quinque cubitorum, quia solis illis supernae patriae introitus panditur, qui omnibus corporis et cordis sensibus Domino serviunt: corporis scilicet cum per eos aliquid pro illa agunt; cordis vero, cum sobrie, et juste, et pie cogitant de eis per ipsos corporis sensus agere decernunt.